I have understood. I just don't care.
Gaudeamus igitur,

Juvenes dum sumus!

Post jucundam juventutem,

Post molestam senectutem

Nos habebit humus!



Ubi sunt, qui ante nos

In mundo fuere?

Vadite ad superos,

Transite ad inferos,

Ubi jam fuere!



Vita nostra brevis est,

Brevi finietur!

Venit mors velociter

Rapit nos atrociter,

Nemini parcetur!



Vivat academia!

Vivant professores!

Vivat membrum quod libet!

Vivant membra quae libet!

Semper sint inflore!



Vivat omnes virgines,

Graciles, formosae!

Vivant et mulieres,

Tenerae, amabiles,

Et laboriosae!



Vivat et respublica!

Et qui illam regit!

Vivat nostra civitas!

Maecenatum caritas,

Quae nos hie protegit!



Pereat tristitia!

Pereant osores!

Pereat diabolus!

Quivis antiburschius!

Atque irrisores.


@настроение: Для веселья нам даны молодые годы...

Комментарии
20.08.2006 в 18:15

Как много он убил талантов, избавив нас от дилетантов. (с)
Не иначе - первое сентября не за горами :)
20.08.2006 в 22:57

I have understood. I just don't care.
Ага;-)
20.08.2006 в 23:15

Как много он убил талантов, избавив нас от дилетантов. (с)
Ничего - веселью это не помешает :)

Расширенная форма

Редактировать

Подписаться на новые комментарии